October 3rd, 2007| | Post Category: Boethius
Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem.
- Nouimus quantas dederit ruinas
- Urbe flammata patribusque caesis
- Fratre qui quondam ferus interempto
- Matris effuso maduit cruore
- Corpus et uisu gelidum pererrans
October 3rd, 2007| | Post Category: Seneca
Vide quam alte escendere debeat uirtus: scies illi non per secura uadendum.
Ardua prima uia est et quam uix mane recentes
enituntur equi; medio est altissima caelo,
unde mare et terras ipsi mihi saepe uidere
sit timor et pauida trepidet formidine pectus.
ultima prona uia est et eget moderamine certo;
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
ne ferar in praeceps, Tethys solet ima uereri.
September 18th, 2007| | Post Category: Aurelius Augustinus
Sed quid mirum si in duabus quibusdam rebus longe inter se diuersis potest hoc dici? Quod enim tam diuersum quam animus et corpus? Potest tamen dici animus erat apud hominem, id est in homine, cum animus non sit corpus, homo autem animus simul et corpus sit.
Vt etiam quod consequenter scriptum est: Et deus erat uerbum, sic intellegatur, uerbum quod non est pater deus erat simul cum patre. Itane ergo dicimus ut pater sit generator magnitudinis, hoc est generator uirtutis uel generator sapientiae suae, filius autem magnitudo, uirtus et sapientia; deus uero magnus, omnipotens, sapiens, ambo simul?
Quomodo ergo deus de deo, lumen de lumine? Non enim simul ambo deus de deo, sed solus filius de deo, scilicet patre; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus filius de lumine patre.
September 18th, 2007| | Post Category: Uncategorized
Welcome to WordPress. This is your first post. Edit or delete it, then start blogging!